monumenta.ch > Isidorus > 23
Isidorus, De Natura Rerum, XXII. De cursu stellarum. <<<     >>> XXIV. De lumine stellarum.

CAPUT XXIII. De positione septem stellarum errantium. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XXIII.---N. 1. Inde a gentilibus Venus dicta. Non dicta est Venus, quod plus lucis habeat, sed Lucifer. Ita enim Etymolog.: Quod inter omnia sidera lucis plus ferat.

Ibid. Ita et haec umbram facit. Plinius lib. II, cap. 8, de Venere. Claritatis quidem tantae, ut unius huius stellae radiis umbrae reddantur.

]
In ambitu quippe septem coelestium orbium, primum in inferioris sphaerae circulo luna est constituta. Ideo proxima terris posita, ut nocte nobis facilius lumen exhibeat. Dehinc secundo circulo Mercurii stella collocata, soli celeritate par, sed vi quadam, ut philosophi dicunt, contraria. Tertio circulo Luciferi circumvectio est, inde a gentilibus Venus ita dicta, quod inter quinque stellas plus lucis habeat. Nam, ut praediximus, quemadmodum sol et luna, ita et haec umbram facit.
2 [

2. Quarto circulo sol. Ciceronem sequitur. Nam Plato secundo circulo collocabat. Vid. Macrob. lib. I in Somn. Scip., cap. 19.

Ibid. Porro quinto circulo Pyrois. Mendose libri omnes hoc quoque loco Vesper pro Pyrois habebant.

]
Quarto circulo solis cursus est collocatus, qui proinde, quia omnibus est lucidior, medius est constitutus, ut tam superioribus quam inferioribus lucem praestet. Ratione autem divina sic constitutus est, quia praeclara omnia in medio esse debent. Porro quinto circulo Pyrois sidus dicitur collocatum, quod illi Marti assignant. Sexto Phaethontis stellam, quam Iovis appellant. Iam summo coelo, id est in mundi vertice, stella Saturni est posita, quae quidem dum summum coelum teneat, sublimiorque sit omnibus, natura tamen eius frigida fertur, approbante Virgilio: Frigida Saturni sese quo stella receptet.
3 [

3. Non quod ipsa errent. Cicer. II de Nat. deor., errantia appellantur, cum omnium minime errent.

Ibid. In sole enim et luna omnibus notitia est ortus et occasus. Itaque Isidoro non videntur errantes. Ut neque Arato quinque tantum numeranti. Nam, quae per bis sex signorum labier orbem Quinque solent stellae.

]
[

3. Retrogradantur. Al., retrograduntur. Melius esset retrogradiuntur. Cf. not. ad l. III Etym., c. 67, n. 1. AR.

]
Haec autem sidera errantia appellantur, non quod ipsa errent, sed quod nos errantes faciant; quae sidera Graece planetae dicuntur. In sole enim et luna omnibus notitia est ortus et occasus, ideoque sol et luna directo cursu vehuntur. Ista vero retrogradantur, vel anomala efficiuntur, id est, quando particulas addunt et detrahunt; caeterum quando tantum detrahant, retrograda dicuntur; stationem autem faciunt quando stant.
4 [

4. Nam luna octo annis. Ita Mss. omnes, etiam lib. III Etymolog., praeter Malacitanum in quo XIX annis recentiore manu videtur hoc loco repositum. Hoc fortasse octennium illud de quo Plutarch. extremo lib. II de Placitis.

]
Anni autem singularum stellarum hi sunt qui in sphaera subiecta continentur. Quibus peractis ad reversionem circuli sui iisdem signis et partibus veniunt. Nam luna octo annis fertur explere circulum suum, Mercurius annis XXIII, Lucifer annis IX, Sol annis XIX, Pyrois annis XV, Phaeton annis XII, Saturnus annis XXX. Quorum orbium atque stellarum positionem subdita demonstrat figura.